¿Se puede comulgar "bajo las dos especies" sirviéndose uno mismo?

Utrum, in Sancta Communione sub utraque specie distribuenda, liceat Christifidelibus ad Sacramentum Eucharistiae accedere, ipsis particulam, quam in manibus acceperunt, in calice Sacerdote vel Diacono sustento intingentibus?

R/. Negative

Institutio Generalis vero editionis typicae tertiae Missalis Romani explicate affirmat: "Sacerdos deinde accipit patenam vel pyxidem, et accedit ad communicandos, qui de more processionaliter appropinquant. Non licet ipsis fidelibus panem consecratum neque calicem sacrum per semetipsos accipere eo minus de manu in manum inter se transmittere. Fideles communicant genuflexi vel stantes, prout Conferentia Episcoporum statuerit. Cum autem stantes communicant, commendatur ut debitam reverentiam, ab iisdem normis statuendam, ante susceptionem Sacramenti faciant" (n. 160); cui adiugint quod hoc in casu: "Si Communio calicis fit per intinctionem, communicandus, patinam sub ore tenens, accedit ad sacerdotem, qui vas cum sacris particulis tenet et ad cuius latus sistit minister quie calicem sustinet. Sacerdos hostiam accipit, partem eius in calicem intingit et eam ostendendo dicit: Corpus et Sanguis Christi; communicandus respondet: Amen, a sacerdote Sacramentum ore recipit, ac postea recedit" (n. 287).

Praeterea, abusus censendus est modus ille, quo fideles in manu particulam iam in Pretiosissimo Sanguine Christi intinctam recipiant.

Congregatio de Cultu Divino et Disciplina Sacramentorum

(RDP1: Notitiae 38-2002: 490)